CAPULARIS Senes

CAPULARIS Senes
CAPULARIS Senes
apud Comicos, capulo proximus, et iam iam efferendus est, Graecis συρέλλης, ἀπὸ τῆς σοροῦ, item Τυμβογέρων; σορος quoque: quemadmodum Silicernium idem Terentio, in Adelph. Actu 4. sc. 2. v. 48. a prandio silicerno, quod conficiebatur, citca silicem, 1. e. sepulchrum mortui. Est autem Capulus, lignea arca, quâ mortuos efferri mos. Nonius interpretatur sarcophagum aut sepulchrum, sed abs re. Nec enim in Capulo condebantur cadavera, sed efferebantur. Meliûs Glossarum veterum consarcinatores: Kapulus in quo mortut efferuntur. Hinc eleganitssime Varro Cosmophthoryne.
Propter cunam capulum positum,
Nutrix tradit Pollinctori.
Quorum verborum sententia est, statim nato homini imminere abolitionem, ut capulum sibi iuxta cunas positum et nutricem tradere posse pollinctori, ultimae unctionis ergo, quisque natus infaus possit nôsse, si per aetatem daretur. Fulgentius sandapilam vocat, feretrum mortuorum, id est loculum, non in quo nobilium corpora, sed in quo plebeiorum cadavera portabantur. Ubi recte portabantur, nam νεκροφορεῖον fuit: Et recte de plebeiis, nam Nobiles in lectis efferri solebant. Nominis ratio Isidoro, Origin. l. 20. c. 11. quod supra capita hominum feratur. Sueta enim feretra supra capita ferri: Papinius Statius, Theb. l. 6. v. 129.
------ ------ Longô post tempore surgit
Colla super Iuvenum (numerô dux legerat omni)
Ipse ferô clamore torus.
Potius ex Graeco κάπαλος Salmasio, quae praesepem et φάτνην significat. Unde cum Kappa Glossae scribunt, ad differentiam Capuli ensis, qui a capiendo dictus est, quod capiatur, ut videbimus. Vide eum ad Solin. p. 1205. et Casp. Barthium, Adversar. l. 123. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”